Psalms 84

. AUG. Psalmus de nova benedictione, etc., usque ad de aversione iniquitatis. ID. Futura dicit ut praeterita. CASS. Diapsalma, de aversione irae, id est, poenae. Petit quod adhuc futurum sciebat. Quasi, quod dixi ut praeteritum, oro ut fiat. AUG. Prophetice dixit futura, ut praeterita, hic autem orat ut vere futura, dicens, Converte et averte, quasi dicat, dixi quasi facta. Et quia video futura, et quia non sunt oro ut fiant. Praevidet iste hanc poenam transituram: AUG. Ira Dei est omnis poena quam patitur. Sicut dictum est Adam quando peccavit: De ira ergo mortales sumus et passibiles, sed innovati in Christo. Prima generatio fuit mortalis de ira, erit altera immortalis de misericordia: sed nec hanc misericordiam meremur conversi per nos ad Deum, ipse enim nos convertit. Et inde subdit: quasi sicut vivificatio est a te, ita et conversio. CASS. Non extendens, sed Deus convertens. Prius dat votum conversionis, post ad vitam ducit. Vel, Deus tu conversus ab ira in adventu Filii. Tanto tempore antequam habeatur. Et tunc, quae prius in se male laetabitur. AUG. Hoc orando praedixit Propheta, etc., Matth. 5.. CASS. Vel petit iste sibi spiritualiter tantum Christum ostendi, sciebat eum quidem futurum, sed petit ut puro corde intueamur, non corporeis oculis ut infideles: Judaei enim viderunt et crucifixerunt. Et in futuro: id est, Christum amplectendum et possidendum, ut non tollatur a nobis, et sic legitur partim de praesenti, et partim de futuro. AUG. Christus dicitur misericordia, quia ostendit nobis misericordiam, docens quidquid boni habet homo ex Deo esse, et sic homo non superbit. Sed sic haerens et fruens Deo laetatur in eo. CASS. Unde scit et per quem fiat, et quid praestet ipse veniens. AUG. Christum. Pacem ad Deum et proximum, et per Christum. ID. Ubique daemonia colebantur, etc., usque ad immortalis in corpore nostro modo mortali. etc. ID. Postquam dixit, etc., Luc. 8.. ID. Confessio de homine, ut se accuset, etc., usque ad data est justificatio confitentis. . ID. Prima hominis justitia est, etc., usque ad et visitans ponet in via gressus. Accrescet, vel praecurret, parans ei viam; et Dominus in via parata ponet gressus.